Latin
Book 3, Letter 43
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.43
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS SIBURIO. Fortunae tuae gaudia in meo aere duco, atque hujus sententiae te nobis judicem eapio, qui animum meum spectatum habes, cum tuum consulis. Debebatur hoc teneris temporum honis, ut consilio publico vir laudatus accederes. Ergo quia res sese ex voto omnium dedit, perage ope…am judicio tanti principis congruentem. Urget te exspectatio bon…s semper onerosa. Nam etsi dignos respicit, periento tamen proxima est, dum amplius sibi poll…cetur. Habes saeculum virtuti amicum, quo nisi optimus quisque gloriam parat, hominis est culpa, non temporis. Vides certe; ut ille ipse qui Romanis rebus antistat, ad bonum publicum natus est. Secundo, ut ita dicam, cursu probae artes et virtutes feruntur. Sed haec tibi plenius tuus animus quam stylus noster expediet. Ego amici funetus officium, admonentis potius quam docentis personam recepi. Et spero actutum fore, ut exspectatione, quae de te magna est, major habearis. Nec ego istiusmodi scriptum recepissem, nisi apud me liqueret, quod …mendato pectori bona verba mandarem. Quod restat, memento salute referenda, et tuum munus exsequi, et mei officii diligentiam provocate. Vale.