Latin
Book 3, Letter 42
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.42
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS HILARIO. Denuo litterarum fenore obligo bonae fidei debitorem. Recepta enim salutationis vice, quam mihi proxime reddidisti, nexu istius muneris te vacare non patior. Hoc autem mihi solum praestabit iste contractus, ut indicia prosperorum, quae de me accipis, tuorum bonorum voluptate compenses. Vale.