Latin
Book 3, Letter 45
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.45
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS SIBURIO. Vera res est, famam esse velocem. Sed dissentio Mantuano, qui eam putat in malis debere numerari. Nam quid hac praeclarius, cum laetis nuntiis rigat aures et mentes bonorum? Mihi certe oppido grata est, postquam purgationis tuae prima vexit indicium. Ruri eram, moestus animi ob amissam parentem. Eo me secura fama, curis quas de te gerebam absolvit. Nec fides defuit. Illico enim credebam verum esse, quod noveram et tuae innocentiae, et aequitati temporum convenire. Accesserunt etiam litterae tuae tam lepidae ac venustae, ut in re jam cognita novum mihi de te gaudium nuntiari putarem. Erat in illis fiducia conscientiae bonae, sed cum laude justitiae publicae. Nam et principibus maximis gratias ut absolutus egisti, et de sola fortuna ut innocens conquestus es. Verum quid ultra? Quando Romam? quando ad urbanuin otium? quando ad legendi et scribendi solatia reverteris? Spero velociter: siquidem res postulat, ut tibi peregrinationis injuria desiderium quietis commendet. Vale.