Latin
Book 3, Letter 46
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.46
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS EUTROPIO. Ex sententia mihi cupita succedunt, si quando perfrui datur salutis tuae cognitione alloquii munere. Hoc ego liquero apud te satis habeo compertum. Quid enim mihi amoris impenderes, si de me incertus esses? Atque utinam scripta haec tua, quam sunt honoris plena, tam crebra sint! Gravis est enim sitis bonarum rerum, cui sola fruendi assiduitas medicinam facit. Ergo indulgentius abutere munificentia scriptionum. Nam quo plus est in litteris tuis quod gaudeam, hoc magis superest quod requiram. Vale.