Latin
Book 3, Letter 50
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.50
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS EUTROPIO. Cum tu Romam commodum repetis, ego me in secessu suburbano asserui lectioni. Diu quippe ab hoc negotio cura obstrepente desidimus. Nunc ubi tu abes pars antiquior amicorum meorum, vicem sermonis tui veterum scripta funguntur. Aut olim tamen urbem rure mutaveram, ut aestas mihi Praenestino algido frangeretur; sed interventus familiaris negotii rupit otium meum. Ergo jam viam lego, depositis quae legebam. Si quid praeterea scitu opus est, mens Palladius indicabit, quem ego non minus doleo abductum a juventute Romana, quam gratulor in spem sui honoris accitum. Vale.