Latin
Book 3, Letter 51
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.51
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS EUTROPIO. Ago quidem studio tuo uberes gratias, quod mihi familiaritatem probatissimi cujusque concilias: sed frater meus Hyperecius, jamdudum institutione Romanus est. Cur igitur mihi bona nostra commendas? Cedas alios usu incognitos, emendatione consimiles; si tamen raritas virtutum admiserit, ut unum aut alterum aeque edecimatae honestatis invenias. Illos ego amicos beneficio tuo acquisitos putabo, quos nescio. Istum mihi redd disti potius quam dedisti. Vale.