Latin
Book 3, Letter 55
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.55
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS RICOMERI. In subu…bano praedio fovens otium sumpsi litteras tuas. Cur enim Romae te decedente remanerem? Ager autem qui me interim tenet, Tiberim nostrum juncto aquis latere prospectat. Hinc liberis vid…o, quid frugis aeternae urbi in dies accedat, quid Romanis horreis Macedonicus adjiciat commeatus. Nam pene, ut recordaris, cessante Africa fames in limine erat, quam clementissimus, et ad salutem publicam genitus imperator praevenit ingestis alioni soli copiis. Jam portum nostrum, complurium prima classis salutat. Jam securitate saturamur. Jam dicimus nostrum esse, quidquid ubique bono principi nasci ur. Haec eo scribo, ut domino orbis effectum beneficii sui nunties, et ipse fructum gaudii communis usurpes. Ego paulo post abire longius paro, nec tamen tantis ad te litteris abstinebo. Erit curae nostris in Urbe remanentibus, et meum sermonem tibi per idoneos mittere, et mihi pari fide, quae scripseris, exhibere. Vale.