Latin
Book 3, Letter 56
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.56
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS RICOMERI. Possem silentium tuum ferre patienter, morem tuum cogitans, nisi me aegritudinis, qua laboras, dudum nuntius perculisset. Metuo igitur ne sollicita magis, quam consuela cessatio sermonis tui munus impediat. Atque ideo quaeso, ut curas meas fraterno amore susceptas, scriptis, aut mandatis digneris absolvere. Nam cum sim cupidus litterarum, in secundi… tamen pono solatiis, ut animus meus pro te anxius, si nondum epistolis, saltim nunti…s erigatur. Vale.