Latin
Book 3, Letter 59
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.59
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS RICOMERI. Alius fortassis existimet serum esse munus, quod anni superioris consul exsolvit. Ego sentio, me atque alios, qui procul degimus amicitiae fiducia ad hoc locorum esse dilatos. Illis vero continuo satisfactum, quorum tandiu memor esse non posses. Nam qui statim munificus est, ipsis quodammodo magistratus sui fascibus admonetur. Qui ex intervallo reddit officia, testatur eos se maluisse differre, quorum oblivionem dies longior non posset obducere. Viderit igitur, an se quispiam credat ordine aliis, aut honore postpositum. Ego me intelligo pura affectione praelatum. Neque enim satis amicus est, cui solemne aliquid statim redditur. Honestior est illa securitas, quae putat sibi deforme non esse, si quid diu familiaribus debeatur. Quare velim credas, moram quoque ipsam mihi jucundam fuisse. Sic judico, sic interpretor, quae dudum aliis ex more delata sunt, nobis amore servata. Vale.