Latin
Book 3, Letter 58
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.58
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS RICOMERI. Amo et suspicio virtutes tuas. Sed accidit, quod tibi etiam amicus invideam. Flaviano meo aliquandiu solus frueris. Accipe planius, quid velim dicere. Ad te migravit quidquid Romae optimum fuit. Et vobis quidem societas vestra dabit mutuum gaudium. Mihi quid solatii erit? quem et ille deseruit, et tu minus desiderabis, quia unus tibi pro utroque sufficiet. Vale.