Latin
Book 3, Letter 69
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.69
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS RICOMERI. Dominum et fratrem meum Flavianum, celsum virtutibus et honoribus virum, justitiae tuae exsortem esse non patior. Merito pro honoribus ejus, quae causa poscit, allego: sciens sine tua auctoritate commissa, quae sub obtentu tuo a quibusdam scaevis designata dicuntur. Unde mihi major fiducia est, posse rem graviter vindicari cum tua quoque fama pulsata sit. Querelae autem genus hominum ejus suggestio, si jusseris, melius prosequetur, quia multiplex injuria modum epistolae familiaris excedit. Non minora etiam filius illustris viri, et ipse jam honoris emeriti, in sua proconsulari possessione toleravit; quae ad unius quidem pertinent noxam, sed ad utriusqne contemptum. Ergo ut mos est tibi, auditis eorum allegationibus, qui tuentur absentium facultates, primo famam, quae optimo cuique pretiosa est, tum amicitiam fidei indicem, postremo leges, pro quibus excubas, dignare defendere: ut ad illustrem virum, qui per absentiam suorum nescit incommoda, prius gratia benefic…i tui, quam suorum dolor et querela perveniat. Vale.