Latin
Book 3, Letter 70
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.70
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS TYMASIO. Saepe alloqui praestantiam tuam non piget, quamvis nihil invicem sermonis accepi. Ipse enim mihi pro te sponte respondeo, quod inter castrenses curas locum officia otiosa non habeant. Atque utinam tibi assiduitas affatuum meorum non videatur obstrepere. Prope est, ut referri mihi litterarum gratiam putem, si sciam quae scribo non afferre fastidium. Vale.