Latin
Book 3, Letter 73
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.73
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS TYMASIO. Petitio domini et fratris mei Stemmatii, monitorem magis apud te quam peccatorem requirit. Nam cum tanta sit tibi ejus antiquitas, ut votum nostrum favore praecurras; laborem rogandi in lucro habere debemus. Breviter igitur, quid poscat, adverte. Subsidia vitae, quae bona dici solent, ubi census uberior est, infortunio proscriptionis amisit. Haec in magno reipubl. gaudio tuis potissimum meritis repensanda committit. Suscipe, oro te, plenum bonitatis negotium; et amici inopiam, cui miserae valetudinis casus accessit, rei familiaris integratione solare. Vale.