Latin
Book 3, Letter 74
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.74
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS PROMOTO. Multa in te virtutum natura congessit. Quae si quis trutinet pensiore judicio, nesciat utrum bona fortitudinis magis an mentis excellant. Sed alterius laudis astipulator est princeps humani generis, officiorum vero familiarium nos testes esse debemus; qui tibi religioso studio nequimus aequare. Miror tamen in hoc te mei amore progressum, ut mihi falsis laudibus blandiaris, cum ais aliquid te ex nostri oris desiderare promptuario. Quo tibi inter rauca cornua meorum affatuum strepitus? Est quidem familiare virtuti, delinimenta exercitii sensibus admovere. Nam et Achillem vatum maximus refert, aegri animi curas fidibus resolvisse. Sed nos et musicae facundiae inopiam confitemur, et nutrimentum loquendi eorum litteris aucupamur, quos haerere comitatui tuo et fama loquitur et tua scripta testantur. Vale.