Latin
Book 3, Letter 77
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.77
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS PROMOTO. Nec quidem prioribus litteris meis vicissitudinem reddidisti. Sed mei officii fuit scripta geminare, ne tam fida occasione fraudarer. Maxime cum amicus communis Auxentius accessurum sibi aliquid gratiae ex meis litteris judicaret. Quem tibi propterea commendare non debeo, quia illi apud te potius quam alios testis esse consuesti. Vale.