Latin
Book 3, Letter 76
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.76
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS PROMOTO. Duo mihi grata proveniunt, quoties a me litterae postulantur: et quod te honore salutationis impertio, et quod operam commendationis praesto poscentibus. Cum igitur ad Africam reditum Paregorius et e… noster instrueret, et hujusmodi litteras impendio flagitaret; desiderio ejus effectum libenter impendi, sciens apud amantem mei nec illius petitionem beneficio carituram, nec meum inefficacem futurum sermonem. Vale.