Latin
Book 3, Letter 81
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.81
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS RUFINO. Succensebam silentio tuo. Sed postquam mihi indicium de fratris honore fecisti, vicit offensionem voluptas. Et in eam conditionem res rediit, ut ei agam gratias, quem pie objurgare meditabar. Tu vero sub hac petitione dum voles retice, modo postea bonis epistolis redimas styli tui ferias. O nuntium voto tuo similem! Nullum decuit haec scribere, nisi quem constat optasse. Nae tamen, praeter gaudium, quod de processu fratris acquiro, etiam judicium tuum admodum decoloras. Solus enim tibi visus sum, reparatis virtutum praemiis, posse gaudere. Sed quod ais exclusis improbis, spem bonis redditam; non ut insolitum, vel inchoatum recens gratulor. Nam solemne est domino nostro Theodosio in suos exercere censuram, morumque agere delectum, et singulos, et novos semper expendere, nec consuetudini condonare judicium. Inde est, quod sincerissimos mores tuos benignius recipit, quos severe et diligenter inspexit. Quid quod etiam longe intendit oculos, et per immensum requirit venas bonorum, nullosque avidius trahit quam nihil desiderantes? Ut Flavianum meum, atque adeo tuum, nuper excivit; quem adhuc verecundia legeret, nisi clara merita prodidissent. Haec sunt quae mihi pro tempore laetitia dictitavit. Nunc ut amantissimum fratrem, vel, quod est verius, partem mei diligas, rogo sponte facturum. Ama in eo studia sua, et quidquid agnoveris virtutibus tuis proximum. Mihi ut est curae, quod a fratre discernor: ita solatio erit, si eum sciam vere in te Symmachum reperisse. Vale.