Latin
Book 3, Letter 82
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.82
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS RUFINO. Adhuc siles. Sed loquacitas mea non cohibetur exemplo, et est otium mihi ad verborum copiam commodum. Nam ruri sum, nec tamen rusticor. Tantum de ripa Tiberis (nam per fines meos fluvius elabitur) onusta specto navigia; non jam sollicitus, ut ante, de fame civium. Versus est namque ex inopia in gaudium publicus metus, postquam venerabilis pater patriae Macedonicis commeatibus Africae damna pensavit: quem nunc omnes altorem generis humani Deum diligunt. Nihil enim passus est Austris contumacibus adversus Romam licere. Ergo de mei agri specula peregrinarum navium numero transcursus, et gaudeo victum populi Rom. non fata provinciarum, devotione, qua soles non occulere bonum publicum. Merito parcius loquor, tuae facundiae relinquens, ut haec ornatius, si ita placebit, insinues, quae nos inculta veritate narravimus. Vale.