Latin
Book 3, Letter 89
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.89
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS RUFINO. Commendarem tibi Flavianum filium meum, ni te volente esset accitus. Nihil igitur tuo beneficio derogabo. Satis est juveni meo ad argumentum grati circa te animi, quod de litteris parentis non requirit auxilium. Puto tamen convenire pictati, ut me quoque ejus nomine tibi fatear obligatum. Ex quo fiet. plura in cum congeras studii tui munera, pro quo tibi non unus obnoxius est. Vale.