Latin
Book 3, Letter 88
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.88
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS RUFINO. Silentium meum de excessu civis Emeriti lepidissimo argumento epistolae momordisti. Nam quid excogitari facetius potuit, ad castigationem suppressi a me nuntii, quam ut Coelii montis habitator adventitiis litteris Romae cognoscerem? Sed mihi judicii tui spectata gravitas induxit religionem. Metui quippe tibi hujusmodi indicio laetus videri. Scis humanitatis hanc esse rationem, ut parum probatis, et ante discordibus, ad vicem doloris, quem mors incutere solet, re verentiam saltim silentii deferamus. Quare parce oblique stylo caedere, quod displicere auribus tuis timui. Quinimo age circumspectioni meae gratias, quae tuis salibus locum facit. Atque utinam saepe epistolas joco scribas, quas negas serio! Quid avare uteris ingenii tui copiis? Vereor ne mihi posthac utilius sit mittendis litteris abstinere. Nam proximam de te paginam offensione taciturnitatis elicui. Et ideo praestabis forsitan culpae meae, quod non reddis officiis. Vale.