Latin
Book 4, Letter 2
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 4.2
Unproofread scanNot analysed yet
Abundat Flavianus filius meus, ad promerendam conciliationem bonorum, suis paternisque suffragi…s. Sed interest amoris, quem vere pignori meo debeo; ne dum meritis illius nihil deesse contemplor, officium parentis omittam. Facio igitur, quod redundet, et cumulum impono perfectis. Et hoc ad conjungendum Flaviano meo praestantiae tuae animum multum eredo valiturum: quia mihi pro beneficio intelligis imputandum, quod illi solo judicio detulisses. Vale.