Latin
Book 4, Letter 3
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 4.3
Unproofread scanNot analysed yet
Vir spectabilis Rufinus, et in ordinis nostri lectissima parte con…cudus, cum in obsequia tibi debita pergeret, invidere se mihi credidit, nisi nostra susciperet. Igitur a me reddendam defert saluta ionem. quam tibi saepe deferrem, si esset facile similes invenire. Rarus igitur est sermo, quia rara est talis occasio. De ipso nihil dicimus. Meriti enim proprii conscius, suspiciones gratiae fugit, et in examen tuum veniens non vult sui commendationem testi magis debere quam judici. Vale.