Latin
Book 4, Letter 23
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 4.23
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS PROTADIO. Observatio quaedam me hucusque cohibebat, ne litteras primus emitterem. Hunc enim morem quaedam institutio vetusta constituit; ut eorum ante recurrat affatus, quos a proprio lare peregrinatio longa disterminat. Ago itaque atque habeo uberes gratias praeventus officio, quo te languore discusso rectius valere cognovi, et mihi ad scribendum manum quodammodo esse reseratam. Pro qua re meliores tibi opto processus. Nam etsi secundum mores ac natales tuos honorum culmen indeptus es; necdum tamen perfectum praemium debitamque mercedem tibi fortuna restituit. Quae etsi in te magna contulerit, nunquam tuum aequabit meritum. Nunc redeo ad verbi solemnia, quibus salutationis officium de more persolvens, mutuum munus exposco. Intelligis enim vicissitudine, scribentium animos incilari. Vale.