Latin
Book 4, Letter 24
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 4.24
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS PROTADIO. Exstant in monumentis Sallustianis Africani litterae. quas Jugurtha post excidium Numantinum ad Micypsam testes decoris sui pertulit. Has ego in praesentia fratris nostri Florentini nomine ad verbum mandandas paginis puto: quia ambo in negotiis suis pari gloria splenduerunt, ita utriusque virtuti idem testimonii honor congruit. Et illum quidem Scipio regi Numidae volens reddidit: nos inviti tanto ornamento tibi cedimus. Fatendum quippe est, In gratiam tuam factum, ut hunc abire pateremur. De me, si quid pro amicitia postulas edoceri, erit quaesitorum index, qui rerum mearum arbiter fuit. Tantum epistolae meae crede, quod valeam, tuique diligentiam colam, quam mihi de te invicem fides aemula pollicetur. Vale.