Latin
Book 4, Letter 26
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 4.26
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS PROTADIO. Amplissima redundo laetitia, cum video litterariis officiis meis honorem parilem non negari; atque ideo exercendi styli amore destimulor. Neque enim fas est torpere studium, quod aequa benignitas compensatione gratiae muneratur. Plura vellem; sed verecundiam tuam nimio laudis excursu non oportet onerari. Vale, et amicitiam, sicuti facis, in exemplum tuere. Nos etsi elegantia sermonis impares sumus, constantia religionis pares esse nitemur. Iterum vale.