Latin
Book 4, Letter 27
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 4.27
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS PROTADIO. Ut desidem scribendi saepe accusas. Quid doleam magis, nescio. Sermo omissus amicitiae negligentiam videtur arguere, parcus infantiam. Malo tamen ingenio meo convicium, quam moribus facias: quibus, …uandiu ipse mei sum memor, objicere tui oblivionem non potes. Castigasti item, quod te fratribus tuis dicenda salute consociem. Sum quidem loquendi pauper et tenax cartulae. Sed te mihi dare vitio non oportet, quod illos constat amplecti. Facit autem lex curiae nostrae, ut majoris apud me numeri antistet auctoritas. Quid si vos una ad mensae genialitatem vocarem? Nolles eodem cum fratribus thoro accipi? Nec invideris, si unius epistolae creditor, quaestum quodammodo de vobis usurae triplicis exerceo. Nihil enim mihi a singulis pro altero solvitur. Aut cur mea officia dividi postulatis, qui ad exprobrandum vestra conjungitis? Vale.