Latin
Book 4, Letter 5
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 4.5
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS STILICONI. Commendationem non desiderat, qui ad agendas gratias pergit. Et ideo Flavianus filius meus fretus culminis tui beneficiis levat istiusmodi labore curam parentis. Restat, ut scribam, quod illius coram gratulatio sequetur, nihil esse ad integrandas fortunas hominum virtutibus tuis promptius. Reddideras inclinatum pristinum statum, et putabaris consumpsisse praestanda. Nunc adjecta est ei honorabilis evocatio. quam testimonii tui juvit auctoritas. Novos beneficiorum gradus invenis, et inconstantem putas amorem, qui incrementa non accepit. O felicis ingenii benignitatem! Quid Flaviano meo amplius velim nescio, cum tu sponte praecurrens impudentes nos facias aestimari, si adhuc aliquid optamus. Vale.