Latin
Book 4, Letter 6
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 4.6
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS STILICONI. Evectiones impetrasse me gaudeo, quibus praeturam filii mei, virtute qua polles, juvare dignatus es. Restat ut cumules quae magnifici animi consuetudine praestitisti, et familiares meos in Hispania, missos ob equorum curulium coemptionem, transcurrere protinus jubeas, quia tempore futurae editionis urgemur. Illud autem de te petere non audeo, sed tuo relinquo judicio, an effectum desiderii mei datis ad amicos litteris praecipias adjuvari. Vale.