Latin
Book 4, Letter 59
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 4.59
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS EUPRAXIO. Sum quidem sermonis tui nimius flagitator. Silentii intervalla non arguo, sed suspicor aliquid amicit…ae nostre ex alloquii raritate decedere; qui sciam in pectoribus sedem esse religionis, levamen desiderii ex ore proficisci. Pri res igitur litterae meae magis desiderium sermonis tui, quam …astigationem taciturnitatis habuerunt: et ideo elaborandum tibi non est, ut mihi amoris tui fidem facias: nam tui animi de meo sumo judicium: siquidem nullus verior aestimator est alieni amoris, quam qui de suo sumit exemplum. His ita positis, qua in re aperta p…get es …prolixum, designatum tibi ad urbanam praeturam lilium meum nuti… Intelligis quid sibi hoc …nd…cum velit. Quadrigarum cu…ulium nobilitas praeparanda. Ac pretium proxima abhinc aesitate miremus, sed jam necessitatem praeurrat electio: multum enim valet ejusmodi in rebus longior diligentia. Quapropter accingere, ut quaestoriam quondam filii mei magnificentiam, cui per te illustris fama quaesita, secundus ejusdem superet magistratus. Verus qni…e et maximus laudis profectus est, quoties sequentibus pr…ora vincuntur. Vale.