Latin
Book 4, Letter 60
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 4.60
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS EUPRAXIO. Praetur…m fil…i mei, si fors dictum juvet, proximus annus exspectat. Equorum mihi cur…ium nobilitas praeparanda est, t……i curanda: ut exspectationi populi Romani mea pecunia, tua cura respondeat. Hoc me crel…r…s litteris postulasse meministi. Nunc mihi adi…onitionis verba, non repetitionis adhibenda sunt: et tamen cum voluntas in nos tua ambi um non requirat, in tantum me votiva sollicitant ut anxias auribus tuis tanquam novus petitor ingeram preces. Vincenda est enim mihi fama exemplorum, quae post consularem munificentiam domus nostrae, et filii mei quaest…riam functionem, nihil de nobis mediocre pro– mittit. Haec gitur politionis summa est, ut…me diligentia tua praete…i…ae glo…ae parem faciat, Pretia pro tua aequitate numeranda familiares mei incunctanter exsolvent. Tui beneficii erit, ut quidquid ad curule certamen generosum gignit Hispania, vel domo praebeas, vel de aliorum gregibus excerpas. Non vereor Inter haec ne me appetentem plebeiae laudis existimes. Scis enim pro tua sapientia magnae urbis magistratibus angust s animos non convenire. Hoc etiam Tullius tuus praecipit, luxum in privatis negotiis arguens, in publicis magnificentiam probans. Quare ex summis opibus juva Romani anni speciosum colorem; venturus in partem popularis favoris, si nobis ex tuo beneficio celebrior fama provenerit. Vale.