Latin
Book 4, Letter 61
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 4.61
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS EUPRAXIO. Tuentius tuus in utramvis aurem somnum capessat. Nihil enim magna dignitas a paupere petit. Sit fortasse plerisque ipsa inopia gravis: habet tamen alieni oneris exceptionem. Ad…ice, si placet, securitati ejus sacerdotii privilegium, et unius hominis munimenta multiplicia. Mihi videtur validior esse omnibus vacationum remediis exhausta fortuna. Sed velim no veris quaesitores glebae senatoriae protinus affuturos, sperandamque Tuentii veniam pleniorem, si fidem paupertatis ejus exploratio ratam fecerit. Interea tutus p…io…ibus gestis agat liberum. Nihil novabitur post illustris viri Felicis pro illo judicationem; modo allegatas dudum senatoris angustias astruat examinis diligentia. Nunc mihi amice objurgandus es, qui cum vicina itinera perstrinxeris, flec…ere ad nos habenas longum putasti. Dedisset Hispan…a Romae posito morae veniam. Novit enim submittere desideria sua cunctarum provinciarum parenti. Nec ita avara est ut nobis propria bona nolit ostendere. Quare fraudati gratia tui, secundos amicitiae fructus sedulo postulamus, ut quoties lors copiam dederit legamus saltim qui videre maluimus. Vale.