Latin
Book 4, Letter 71
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 4.71
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS EUSIGNIO. Summo gaudio quoties scribis af…icior, et tum maxime cum abest amaritudo querimoniae. Nunc stylus tuus ab usitata jucunditate dissentit. Arguit enim falso iniquitatem quamdam pignoris mei, cum quo tibi …mitum nonnulla certatio est. Itaque litteras c…tra jus amicitiae ad e…m missas suppressi, ne amantem tui justus dolor offenderet. Fui…a…em matri ejus cum procuratore tuo finalis in Sic lia quaestio: quam disceptatio non, ut scribis. Venusti, sed alter…us rector…s absolvit. Ergo in utraque persona error suggerentis relectus eam pignori meo exemit invid…am. Advert…s pro si…gulari verecundia tua, cui potissimum parti satisfactio debeatur. Et nihil de praesenti fortuna loquor, quae scribentem debuit temperare. Adde quod pecuniarias causas usque ad detrimentum amicitiarum non oportet extendi. Sed quid haec pluribus? Posthac opto sermonem tuum placidiorem mereri, et constantiam veteris erga me observantiae tuae, porrecto etiam in meos amore colligere. Vale.