Latin
Book 4, Letter 72
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 4.72
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS EUSIGNIO. Frequens usus ostendit, et clara animi tui documenta testantur, exempla verae amicitiae de te capienda. Neque enim quisquam constantiam firmiorem familiaribus impendit officiis, praesertim in tanta publicarum curarum mole, quae alterius studium posset hebetare, nisi obstrepentes necessitates affectio fraterna superaret. Quod solum igitur verecundiae convenit, cedo praestantissimae religioni, meque imparem referendae vicissitudini pudenter agnosco. Nec Vereor ne diligentia tua tali laude lentescat; quin potius spero benevolentiam (si quid pleno adjicitur) largiorem, quia bonis familiare est studia benigna cumulare, quorum gra…iam sentium non perire. Vale.