Latin
Book 4, Letter 9
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 4.9
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS STILICONI. Cum sublimi excellentia tua legationem mihi amplissimus ordo mandavit, quam suscipiendam, et necessitas impulit patriae, et tui culminis provocavit auxilium. Pervectus igitur ad comitatum domini et principis nostri Honorii notitiam, magnificentiae tuae deferre non distuli adventus mei causam. De censurae enim tuae pendet arbitrio spes communis officii. Quaeso igitur, ut lectis amplissimi ordinis petitionibus, quarum exempla conjunxi; inter felices magnitudinis tuae actus, super hac quoque parte exspectationem meam litteris digneris instruere. Vale.