Latin
Book 4, Letter 8
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 4.8
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS STILICONI. Intelligo ex mora et cunctatione rescripti divini, aliquid in his, quae praetoria filii mei supplicatio comprehendit, incongruum vel dubium judicari. Atque ideo denuo tibi petitionum mearum debeo praestare rationem. De equis ob natalem domini nostri Honorii et invictissimi principis largiendis, licet hoc anno obsequii istius tempus effluxerit, opinor votum meum non potuisse reprehendi. Aquae vero theatralis et holosericarum vestium impetratio, etiam aliis ante mo plerumque delata est: et ideo juvatur exemplis. Amphithcatricum spectaculum, quod editioni filii mei propter capacitatem loci opto concedi; etiam ludicris quaestorum praelusionibus non negatum, testimonio sunt rescripta; neque privilegio solis non patere consulibus. Scias a me dudum rei istius processisse principium: non ut fastigio consulari, quod proxime tui culminis felix, et olim debitus magistratus ornavit, ex hoc aliquid adderetur (neque enim praecipuus honor rerum tanum requirit augmenta), sed ne populus Romanus appetentior istiusmodi voluptatis, minoris loci urgeatur angustiis. Caeterum quid praerogativae habeat non video, cum etiam censuales absentium munera illic soleant exhibere; quorum mediocritatem volumus aemulari. Haec eo scribo, ne videar iniquitatis, aut insolentiae argui, si aliquid denegetur. Sed eminentissimae, et semper mihi reverendae sublimitati tuae expendendum relinquo, quid merito existimes convenire. Temere enim opinio hominum judicabit, si justa non impetrem, cum tuae censurae animus soleat magna praestare. Vale.