Latin
Book 5, Letter 1
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 5.1
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS H…ROPHANTI. Recte valeo. Hoc enim scribendi debet esse principium, quod maxime expetunt vota lecturi. AEque tibi suppetere optatum vigorem n…mis gaudeo, nam me tali indicio nuper hilarasti. Illud quoque in summa pono gratiae, quod te nostri diligenliss mum familiaris styli frequens usus ostendit; cui …i laudem referre consilium est, ut hoc invitamento memoris an…mi…ad perseverantiam provoceris. Vale.