Latin
Book 5, Letter 2
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 5.2
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS HIEROPHANTI. Opulento afficis me bono, quoties amicitiam nostram salutis tuae indicio mun…raris. Deos igitur comprecor ut te pro tanta in nos religione fortunent. Vicissitudini autem litterariae parem diligentiam libenter impendo ut ad officia promptius inciteris, cum videas apud memorem scriptorum gratiam non perire. Vale.