Latin
Book 5, Letter 12
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 5.12
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS TUEODORO. Frustra speravi de peregrinatione solatium, cum omnium moesta facies nullas aegra animo praestet inducias. An quisquam tam duro ingenio natus est, ut mu…torum curis doloris vacuus intersit? Quod si verum concedis, me etiam crede inter anxios usum ipsum laetitiae quodammodo amisisse. Restat ut tuae litterae medicinam mihi faciant, quas ita libenter accipio, ut nulla assiduitas satis factura videatur. Ego prae eventu occasionum, quas fors obtulerit, exemplum da…o frequentis officii. Tunc enim probabis gratas esse tibi litteras meas cum tuas sumpsero. Vale.