Latin
Book 5, Letter 12
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 5.13
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS THEODORO. Jampridem nihil scribis, aequum esset huic culpae talionem reponi. Sed arbitror imitanda non esse quae doleas: et animo p…rsuadeo alias …otius intervenisse causas officii, dilferendi, quam residem voluntatem. Quanquam vereor ne factum tuum haec ipsa gravet humanitas. Nam qui mihi pro te satisfacio, ostendo me nihil tale meruisse. Scribe ergo jam saepius et copiosius, priusquam praefata ope dei in Lucanos saltus vela faciamus. Quid enim juvat proximis regionibus immorari, cum ecce nullae litterae deferantur et silentium tuum honeste possit excusare longinquitas? Vale.