Latin
Book 5, Letter 3
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 5.3
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS HIEROPHANTI. Scriptum mihi tuum Probatius nuper exhibuit, atque ex eo plurimum gratulationis accessit, quod tibi pro volo omnia superesse cognovi. Id ut saepe facias monere non debeo: cum spontanea officia stimulo exhortationis non oporteat incitari. Vale.