Latin
Book 5, Letter 38
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 5.38
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS NEOTERIO. Supra modum gaudeo redditum esse meritis tuis pervetus debitum. Jamdudum enim Rempub. virtutibus obligast i: quae nacta divinae fidei principem, sibi quodammodo consulatum, quem tibi solveret, impetravit Ad hujus celebritatem voto alacri cucurrissem, nisi diplomatis sacri tarda perlatio arctasset intervallum dierum. Accessit …yemis contemplatio, quae magno frigore, et brevibus lucis horis moratur excursus. Meus tamen animus, meum gaudium tecum est. Ego solus d…ler… debeo quod mihi tantum b…- num casus invide…it. Tibi et praesentium satisfaciet numerus, et cultus absentium. Vale.