Latin
Book 5, Letter 39
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 5.39
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS NEOTERIO. Amicis justa cupientibus usui esse debemus, prae– cip…… fratri nostro Alexandro, quem judicio proba– mus et amore complectimur. Hunc licet noveris ho… norum de…iderio non moveri, communis tamen vere– cund…a non sinit testimonio carere militiae, cum illi tribuni ac notarii dignitatem dominus Valentinianus Augustus ante irruptionem tyrannicam sponte detulerit. Quaeso igitur ut praerogativam sacri testimonii te a…nitente mer…aiur. Facile est enim ut sub tam pio gubernitore Reip. infortu…ia hominum vincat sae– culi humanitas. Vale.