Latin
Book 5, Letter 43
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 5.43
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS NEOTORIO. Qui amanti nugas suas et deliramenta committit, non debet formidare judicium. Commendatur enim religione quidquid culpari posset examine. Merito securus oratiunculam quam proxime in senatu habui, ad te misi; de qua dominum meum fratrem nostrum Carterium …ecum plene arbitror collocutum. Nam petitioni nostrae auditor interfuit. Et quamvis …tius ordinis secunda suffragia coepisse videamur, in te uno tamen summam testimonii collocamus. Facito igitur me certum sententiae tuae, et simul quid rerum geras pande cupienti: ut quod ex meis acti- …s volup…atis accipies, tuorum mutua insinuatione compenses. Vale.