Latin
Book 5, Letter 44
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 5.44
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS NEOTERIO. Dissimulati officii objurgatione morderis in epistola blandiore, qua tibi refero gratiam sermonis accepti, …et cogitarem illa potius amica esse colloquia, quae sp…nte tribuuntur: at in respondente referri magis …e…essariam vicem quam deferri spontaneam scriptionem. Ego tamen ita affectus sum litteris proximis, nt nescire me fatear reddideris hoc munus…an dederis. Verum cogita quid paginae tuae jucunditatis habiturae sint, quas non admonitus exhibebis; cum hae quoque mihi admodum gratae sint, quas rependis ex debito. Vale.