Latin
Book 5, Letter 46
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 5.46
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS NEOTERIO. Venturum te ad communem patriam fama promiserat. Insperato gaudio gloriabar. Sed ubi processu dierum rumor intepuit, animadverti mihi hoc genus superesse solatii, quod ad scribendi usum moremque remearem. Fungorigitur salutatione dicenda, tuamque excellentiam quaeso ut mihi adventum tuum pro litteris largiaris. Est enim causa votiva, quae te debeat evocare, quaestorium scilicet munus …ii mei. ad cujus officium te tuosque amor communis invitat. Vale.