Latin
Book 5, Letter 45
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 5.45
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS NEOTERIO. Facis ut decet quod otium meum scriptorum assiduitate solaris: siquidem ex tuo amore conjectas jucundum esse munus, quod ex tuo sanctissimo ac luculento ore profluxit. Refero igitur vicem magis ad testimonium gratiae, quam ad aequiparandum o…- …ium quo me agnosco devinctum. Sed hoc ipso arbit…or me digniorem esse colloquio crebriore; quod hanc tibi palmam reddo, quasi victus fenore litteratum. Vale.