Latin
Book 5, Letter 53
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 5.53
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FELICI. Fratrem nostrum Helpidium non minus desiderium tui quam epistola consulis evocavit. Cui etsi amorem tuum prisca inter vos conjunctio pollicetur, nonnihil tamen, ut arbitror, etiam petitio mea commendationis adjiciet. Exst…e igitur, quaeso te, noviserga amicum beneficiis veterem diligent am, quatenus possint perfecta cumulari, et hoc mihi minus lubens attribue, ut merita, quae suis apud te fundavit obsequiis, sentiat meo favore crevisse. Vale.