Latin
Book 5, Letter 54
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 5.54
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FELICI. Quisquis amici famam negligit, fide lubrica est. Hoc ne vitio mihi jure ducatur etiam in aliorum injuriis pro tua existimatione sollicitor. Qua lege, quo bono publico Eusebium V. C. qui meruisse inter notarios fertur, incertus atque inexploratus procurator elicuit ut civilis petitio urbano abstrahat foro possidentem matronam? Qua in causa cum supplicatio privatam teneat actionem, sacros titulos responsa minitantur. Quaeso te, cogites, quid de Augusto ady…o, cujus loqueris oracula, deceat impetrari. Fraterna tecum sollicitudine loquor. Rescriptorum omnium fa…a te respicit. Quid si etiam rei memoria fidem tuam convenit? Ampelium clarae et illust…s recordationis virum parvas aedes, quas pretioso auxit ornatu, sub …livo salutis emisse, ut civis, ut collega reminisceris. Triginta annorum diebus incanuit aetas possessionis. Auctor ei Posthuminus nepos Jovii fuit, inter caetera parentis suae Porphyriae bona hanc quoque adeptus domum per successionem. Hujus Porphyriae nihil unquam negotii cum Theodosio, cujus oli… facultates Eusebius impetravit. Nunc procurator a columna Moenia multis hujusmodi…sutelis foro cognitus, inveterata jura, supplicationibus quatit, degustat …dicia omnium …testatum coentarum actionum exitus deserit, instaurat exordia, romanum criminatur tribunal; non possessionis antiquitatem, nou senatoriae dignitatis praerogativam, non praefecturae existimationem sinit inconcussam manere. His ausibus color fiscalis allinitur, v…luti ob inquisitionem mobilium ex bonis,quae meruit Eusebius, divinae domui debitorum. Ubi haec diligentia diu jacuit? Cujus scrinii colludio publica damna latuerunt? Si procurator non admoveret negotio suo publicas faces; etiam nunc tot officia, tot inquisitores fisco quaesita nescirent. Et sane aequum est, ut defensio divinae domus attentiores oculos praestet injunctis. Quid mobilibus commune cum praedio? Nullus error sensuum, nulla verborum interpretatio potest nomina ista miscere. Dehinc a proscriptis quondam bonis Porphy ria, et Posthuminus alieni sunt. Mullo magis emptor aedium Ampelius procul abest a contagione mobilium. Quid restat, nisi ut aequitas vestra privatam petitionem nullis sustineri radicibus judicet, cui sacrae reverentiae umbra praetexitur? Haec me in epistolam conferre amor sacculi et amicitia tua compulit. Eadem viro illustri fratri nostro Sperchio morum ejus secutus palam facere curassem, si quam mihi per litteras obtulisset fiduciam sui…Ipse autem principium facere conferendis mutuo scriptis a tali genere non debui. Erit itaque optio amplitudinis tuae in aures ejus perferre quae scripsimus. Dignum quippe est ut quod existimationi utriusque proficiet, amborum consensus emendet. Vale