Latin
Book 6, Letter 16
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 6.16
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS NICOMACHI FILLIS. Praevidi quem metum meae aegritudinis vobis fama posset incutere: quae cum soleat supra verum de absentibus loqui, magnitudinem periculi mei ne fando quidem videtur aequasse. Itaque ubi primum formare litteras per valetudinem licuit, non distuli lenire apud vos stylo, quae vulgata credideram. Et quamvis modificandae sollicitudini vestrae prior sermo sufficeret; ad aedem tamen securitatis attestatio secunda proficiet. Interea de ordinando reditu facite noverim quid consilii coeperitis. Fateor enim molliorem me esse affectione post discrimen salutis, nec ulterius posse suadere, ut desiderio meo vestrum otium praeferatis. Valete.