Latin
Book 6, Letter 17
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 6.17
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Amicitia animis, non annis aestimatur. Rudis igitur tibi eorum non videatur affectus, quorum in te cultus annosus est. Hoc eo spectat, ut noveris Auxeu…ium et Marianum, filios meos, pudentissimoe juvenes, inter laudatores tuos primore loco censeri; atque ideo non cognoscendos novo aditu, sed amoris foedere et religione recolendos. Nunc illis proficiscendi attulit causam medicorum coactu impetrata curatio. Nam Stabias ire desiderant, ut reliquias longae aegritudinis armentali lacte depellant. Sed majorem judicant in tuo congressu esse medicinam. Tibi igitur assignabitur eorum sanitas, si remediis herbarum salubrium fomenia benignitatis adjeceris. Valete.